Alexander Severus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens: Necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos quos, si rapiant, [*]() damnare non possim, erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendidit. pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur. Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macrini filiam duxisse, eundemque ab eo Caesarem nuncupatum. verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum [*](et a militibus occisus esset P; del. by Peter'2.) [*](uitae scriptores ceterique P, Peter 1; uitae scriptores del. by Peter 2. ) [*](rapiant Madvig; pariant P, Peter. )
Cum igitur tantus ac talis imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed senatores transire diceres, quacumque iter legiones faciebant, tribuni taciti, centuriones verecundi, milites amabiles erant, ipsum vero ob haec tot et tanta bona provinciales ut deum suspiciebant. iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut fratrem, ut filium, ut parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et ephippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem publicam intellegeret quicumque Alexandri vidisset exercitum. elaborabat denique ut dignus illo nomine videretur, immo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere. fecerat denique sibi argyroaspidas et chrysoaspidas, [*](sororis eiusdem matris Cas., Jordan; uxoris sororis ciusdem P, Peter. )
Dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit, muliebre esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint neque a viro haberi, cum quidam legatus uniones duos uxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae, vendi eos iussit, cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur, si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit. Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae suae [*]() defendit, atque ideo sum- mus imperator fuit quod eius consiliis praecipue rem publicam rexit. In procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cenavit, cum militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, cir- [*](in Peter1, Novak; inter P; in terra Petschenig, Peter2. ) [*](suae Jordan, Peter; summae P. )
Idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret, et cum dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus ut modeste ferrent, et eos terruit, a)nai/maton imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum est quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum suorum, severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset quod [*](See note to c. xxii. 4. ) [*](Herodian, vi. 1, 7; 9, 8. ) [*](See c. xii. 5 and notes. ) [*](Modelled after the famous incident related of Julius Caesar, that he quelled a mutiny by addressing the troops as )