Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam de rebus vel tacendis vel prodendis. tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset, Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus, deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. iam [*]() enim inde tacebatur, et omnes operam dabant [*]() ne dispositionem Romanam barbari scirent, certum est autem eum numquam id quod proposuerat fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis [*](agonis Mommsen; agnos P, susp. by Peter.) [*](pecuniam ex uectigalibus P; pecuniam del. by Salm. and Peter.) [*](et iam P.) [*](operam dabant Editor; ambulabant P, susp. by Peter; et omnes amb. dei. by Jordan. )

p.270
omnia venderentur. quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant unde vel gratiam vel pecuniam requirant. Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit—ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos [*]() facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam capitis, dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita.

adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos qui per se rem publicam gerere possent, non per adsessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere quod nosset. Thesauros reppertos iis qui reppererant donavit et, si multi essent, addidit his eos quos in suis habebat officiis. cogitabat secum et descriptum habebat [*](propositos P, Peter. )

p.272
cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat: Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris. dabat autem haec in beneficiis quae famam eius non laederent: bona punitorum sed numquam cum auro, argento vel gemmis, nam id omne in aerarium reponebat; dabat praeposituras locorum civilium non militum, dabat eas administrationes quae ad procurationes pertinerent, rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret, eosque, et [*]() si boni essent, oderat, malum necessarium vocans, praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium sed ad iudicium vel suum vel senatus.

Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuvent, dicens milites se magis servare quam se ipsum, quod salus publica in his esset, aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et carpentis vexit et [*]() omnibus necessariis adiuvit, et si [*](et om. in P.) [*](et om. in P. )

p.274
forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus [*]() et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent.

Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei publicae, quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus quam ipse utebatur»adfecit, et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento imposuit, hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod [*]() ille militaris [*](honestioribus Salm., Peter; hominibus P.) [*](quod et P, Peter. )

p.276
esset, a militibus occisus est. [*]() scio vulgum hanc, rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores [*]() de hoc talia praedicaverunt. quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur.