Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavi, quae illius in re militari mores ostenderet, nam cum Antiochiam venisset, ac milites lavacris muliebribus et deliciis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos comprehendi iussit et in vincula conici, quod ubi compertum est, mota seditio est a legione, cuius socii erant in vincula coniecti. tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: Commilitones, si tamen ista vobis quae a vestris facta sunt displicent, disciplina maiorum rem publicam tenet, quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium amittemus. neque enim sub nobis ista facienda sunt quae sub impura illa bestia nuper facta sunt. milites [*](non timendus si sugg. by Peter in note; non timet nisi P, Peter. )

p.286
Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones, amant, potant, lavant, et Graecorum more quidem se instituunt. [*]() hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio? tumultus post hoc ortus est. atque iterum: Quin continetis vocem in bello contra hostem, non contra imperatorem vestrum necessariam? certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam et incertum an Quirites, non enim digni estis qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis.

et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur, Deponite, inquit, dextras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non terrent, si enim unum hominem occideritis, non nobis deerit res publica, non senatus, non populus Romanus, qui me de vobis vindicet. cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit, Quirites, dis- cedite atque arma deponite. mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad [*]() castra, sed ad deversoria varia recesserunt. tuncque privatim intellectum est quantum eius severitas posset, denique etiam signa stipatores et ii [*](So Editor; lauant Graecorum morem, etquidem se instruunt P; lauant Graecorum in morem, equidem si insistunt Salm., Peter.) [*](de P. )

p.288
qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Palatium tulit, eam tamen legionem quam exauctoravit rogatus post dies xxx, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Daphnem luxuriati essent, vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus.

Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis [*]() versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque milites ad laudem verbis adduceret, fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elephantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat et [*]() equitum multis milibus, statim Antiochiam rediit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea quae per vicos diri- [*](telis Petschenig, Peter2; tuteli P.) [*](et ins. by Petschenig; om. in P and Peter. )

p.290
puerant et duces et ipsos milites habere iussisset. tumque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit pretiumque vel iis qui manu ceperant servos dedit vel in aerarium contulit.

Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit: Ex actis senatus die VII kal. Octob.: Persas, patres conscripti, vicimus, longae eloquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma fuerint, qui apparatus, iam primum elephanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum, ex [*]() his triginta cepimus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille octingenti, ex his [*]() adducere interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et fingi poterat, facere supersedimus. centum et viginti milia equitum eorum fudimus, cataphractarios, quos [*](et P.) [*](MDCCC Salm. (cf. c. lv. 2); mille se adducere P; mille † se. adducere Peter. )

p.292
illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos Persarum cepimus eosdemque vendidimus. terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neglectas ab impura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam in re quam nomine, fusum fuga- vimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis, haec sunt, patres conscripti, gesta, eloquentiae opus non est. milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit. vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati. adclamatio senatus: Alexander Auguste, di te servent. Persice Maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tropaea tua et nos videmus, victorias et nos videmus, iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives populus Romanus.