Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Gemmarum quod fuit vendidit et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non haberet, prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit, imitati sunt eum magni viri et uxorem eius matronae pernobiles. aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis quot necessitas postularet, ita ut annonas non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores [*]() et pincernae et [*]() omnes castrenses ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas singulas vix binas, et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec [*]() plures ministros, argentum et ministros et stromata, [*]() quando pascebat, accipiebat ab amicis, quod hodieque fit, si pascatur a praefectis absente imperatore, voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio [*](pistores Loisel, Peter; pictores P, Jordan.) [*](et om. in P.) [*](nec haec P.) [*](ministros et stromata Editor; mistro mantea P; ministeria mutua Peter2. )

p.262
fuit, ut aut [*]() catuli cum porcellulis luderent, aut per- dices inter se pugnarent, aut galbulae [*]() parvulae sursum et deorsum volitarent. habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus est et quo sollicitudines publicas sublevabat. nam aviaria instituerat pavonum, phasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse ut ad xx milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.

Thermis et suis et veterum frequenter cum populo usus est et aestate maxime, balneari veste ad Palatium revertens, hoc solum imperatorium habens quod lacernam cocceam accipiebat, cursorem num- quam nisi servum suum, dicens ingentium currere nisi in sacro certamine non debere, cocos, pistores, [*]() fullones et balneatores nonnisi servos suos habuit, ita ut, si quis deesset, emeret. medicus sub eo unus palatinus salarium accepit, ceterique omnes usque ad sex fuerunt, qui annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mundas singulas consequerentur, alias aliter. iudices cum promoveret, exemplo veterum, ut et Cicero docet, et argento et necessariis instruebat, ita ut praesides provinciarum acciperent argenti pondo vicena, mulas [*]() senas, mulos binos, equos binos, vestes [*](ut aut Petschenig; aut P; ut Peter.) [*](galbulae Salm., Peter1; gacplae P; auicolae Madvig, Peter2.) [*](pistores Peter; picatores P.) [*](uicena, mutas Salm.,Peter; uicenam filas P. )

p.264
forenses binas, domesticas binas, balneares singulas, aureos centenos, cocos singulos, muliones singulos et, si uxores non haberent, singulas concubinas, quot sine his esse non possent, reddituri deposita administratione mulas, mulos, equos, muliones et cocos, cetera sibi habituri, si bene egissent, in quadruplum reddituri, si male, praeter condemnationem aut peculatus aut repetundarum.

Leges innumeras sanxit, carrucas Romae et raedas senatoribus omnibus ut argentatas haberent, permisit, interesse Romanae dignitatis putans, ut his tantae urbis senatores uterentur. consules quoscumque vel ordinarios vel suffectos creavit, ex senatus sententia nominavit, sumptum eorum contrahens, et nundinia veteri ex ordine instituit. [*]() quaestores candidatos ex sua pecunia iussit munera populo dare, sed ita ut post quaesturam praeturas acciperent et deinde provincias regerent. arcarios vero instituit, qui de arca fisci ederent munera eademque parciora. habuit in animo, ut munera per totum annum dispergeret, ut per triginta dies munus populo daretur, sed cur id non fecerit in occulto habetur. Capitolium [*](instituit uel dies uel tempora P; uel tempora dei. by Cas. and Peter. ) [*](See Heliog., xxix. 1 and note. )

p.266
septimo quoque die, cum in urbe esset, ascendit, templa frequentavit. Christo templum facere voluit eumque inter deos recipere. quod et Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris iusserat fieri, quae hodieque, idcirco quia non habent numina, dicuntur Hadriani, quae ille ad hoc parasse dicebatur, sed prohibitus est ab iis qui consulentes sacra reppererant omnes Christianos futuros, si id fecisset, [*]() et templa reliqua deserenda.

in iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet. ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. Syrum se dici nolebat sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere. Rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum filios modo ingenuos dari iussit, etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere. [*](In P the portion of the vita which begins with fecisset and ends with de Is uria in c. lviii. 1 is transposed to the Vita Maximinorum, v. 3, where it is inserted after occiso Heliogabalo ubi primum; this portion is retained, in its proper place in the 2 codices; see Intro, to Vol. I., p. xxxiii. f. )

p.268
leges agonis [*]() firmavit easque etiam ipse diligentissime servavit, theatralia spectacula saepe obiit. Theatrum Marcelli reficere voluit, multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum ex vectigalibus [*]() dedit, in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persii: In sanctis quid facit aurum?