Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Spectacula frequentavit cum summa donandi parsimonia, dicens et scaenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores aut muliones aut voluptarios. convivium neque opiparum neque nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum haec habere Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant, Hadrianus habuisset, usus convivii [*]() diurnus hic fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum pondo quinquaginta, nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili prorsus maturitate patrem familias agens. erant decreta et carnis diversae pondo triginta, erant et gallinacei duo. [*](adligari Jordan, Peter; // legari P1; ligari P corr. ) [*](concubii P. )

p.250
adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis Matris Deum et Ludis Apollinaribus et Iovis Epulo et Saturnalibus et huiusmodi festis diebus phasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaceis duobus, leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et iis maxime quos sciebat per se non habere. nec divitibus quicquam talium munerum misit sed ab his semper accepit, habuit cottidie et mulsi [*]() sine pipere sextarios quattuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum et ad rationem illi sunt praebita, pomis vehementer indulsit, ita ut secunda mensa illi saepius ponerentur, unde etiam iocus exstitit, non secundam mensam Alexandrum habere sed secundum, ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfatim tamen, frigida semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito. quod quidem solum ex diverso genere conditorum Heliogabali tenuerat.

Et quoniam de lepusculis facta est [*](et mulsi Mommsen; et mulis P; amuli Scaliger, Peter.)

p.252
mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huiusmodi: Cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas: 'septem formosus, Marce, diebus eris.' si verum dicis, si verum, Gellia, mandas, edisti numquam, Gellia, tu leporem. sed hos versus Martialis in eam quae deformis esset composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit: Pulchrum quod vides esse nostrum regem, pulchrum [*]() quod Syra detulit propago, [*]() venatus facit et lepus comesus, de quo continuum capit leporem. hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam: is Pulchrum quod putas esse vestrum regem [*]() vulgari, miserande, de fabella, si verum putas esse, non irascor, tantum tu [*]() comedas velim lepusclos, ut fias animi malis repulsis, pulchris ne invideas livore mentis. [*](pulchrum om. in P.) [*](quod Syrum detulit propago P; quem Syrum tetulit propago, pulchrum Peiper, Peter2; pulchrum quod sua detulit propago Damsté. ) [*]( putas esse uestrum regem Egnatius, Peter; putasse se regem P. ) [*](tu ins. by Egnatius and Peter; om. in P. )
p.254

Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, idque brevius, nisi si quis, quod licebat, maius libere postulasset, usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit. Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona ii qui privatas custodias non haberent, balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant, nam hodieque [*]() multa dicuntur Alexandri. fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit. Vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem. tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus non posset, quos quidem iam formatos in moneta detinuit, exspectans ut, si [*](dieque P. )

p.256
vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet; sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari. formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecipit neque in usu cuiusquam versari; atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur.

Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit. divitiis nullius invidit, pauperes iuvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit, omnem vestem quam donavit ipse perspexit. omne aurum, omne argentum idque

p.258
frequenter adpendit, donavit et ocreas et bracas et calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus muricis repperisset. usus est ipse chlamyde saepe coccinea, in urbe tamen semper togatus fuit et in Italiae urbibus, praetextam et pictam togam num- quam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque acciplebant aut praetores aut consules, accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris. boni linteaminis [*]() adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: Si lineae idcirco sunt ut [*]() nihil asperum habeant, quid opus est purpura in linea? aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad [*]() asperitatem ad- [*](linteaminis Salm., Peter; linae P1; linaei P corr.) [*](ut om. in P.) [*]( ad om. in P. )
p.260
deretur rigor, fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant.