Huius imperium incruentum quidam litteris tradiderunt, quod contra est. nam et Severus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam fuit. Opera veterum principum instauravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas quae Neronianae fuerunt, aqua inducta quae Alexandriana nunc dicitur, nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, dirutis aedificiis fecit. Oceani solium primus inter principes [*]() appellavit, cum Traianus id non fecisset sed diebus solia deputasset. Antonini Caracalli thermas additis porticibus perfecit [*](non ante auroram Σ codd., acc. to Hohl, Klio, xiii., p. 406; annonam P; ante nonam Gruter; ante nonam non Peter.) [*](inter P1; principes add. in P corr.; in thermis Jordan; imperator Peter. )
p.226
et ornavit. Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, hoc est porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit, in Palatio plateis
[*]() exornatis hoc genere marmorandi. statuas colossas in urbe multas locavit artificibus undique conquisitis. Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos sed plurimos tamen aureos. A mulieribus famosis matrem et uxorem suam salutari vetuit. contiones in urbe multas habuit
more veterum tribunorum et consulum, congiarium populo ter dedit, donativum ter, carnem populo addidit. usuras faeneratorum contraxit ad trientes pensiones, etiam pauperibus consulens, senatores si faenerarentur, usuras accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris causa acciperent; postea tamen iussit ut semisses acciperent, donum munus tamen sustulit, statuas summorum virorum in foro Traiani conlocavit undique translatas. Paulum et Ulpianum in magno honore habuit, quos praefectos ab Heliogabalo alii dicunt factos, alii ab [*](plateis ins. by Peter2; om. in P. )
p.228
ipso. nam et consiliarius Alexandri et magister scrinii Ulpianus fuisse perhibetur, qui tamen ambo assessores Papiniani fuisse dicuntur. Basilicam Alexandrinam instituerat inter Campum Martium et Saepta Agrippiana in lato pedum centum in longo pedum mille, ita ut tota columnis penderet. quam efficere non potuit, morte praeventus. Iseum et Serapeum decenter ornavit additis signis et Deliacis et omnibus mysticis. in matrem Mamaeam unice pius fuit, ita ut Romae in Palatio faceret diaetas nominis Mamaeae, quas imperitum vulgus hodie " ad Mammam " vocat, et in Baiano palatium cum stagno, quod Mamaeae nomine hodieque censetur. fecit et alia in Baiano opera magnifica in honorem ad finium suorum et stagna stupenda admisso mari. pontes quos Traianus fecerat instauravit paene in omnibus locis, aliquos etiam novos fecit, sed instauratis nomen Traiani reservavit.
In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a
p.230
vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus esset, simul ne servi ingenuis miscerentur, sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si faciles essent homines ad iniurias, tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi qualitate discernerentur. paenulis intra urbam frigoris causa ut senes uterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset, matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit. Facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent. haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pannoniorum augures vicerit. geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi pueris suis testibus, vitas principum bonorum versibus scripsit, lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit, palaestes
p.232
primus fuit. in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit.
Consulatum ter iniit tantum ordinarium ac primo nundinio sibi alios semper suffecit, severissimus iudex contra fures, appellans eosdem cotidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac solos hostes inimicosque rei publicae vocans, eum notarium qui falsum causae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat admissus, statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus audiri damnatus est re probata, et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt crucem. ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor est et Alexandri quam praecipue tuebatur servata clementia est. Statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres
p.234
divis imperatoribus in foro Divi Nervae, quod Transitorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo e marmore conlocavit additis gestis, volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore festo,
[*]() ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini lacessiverant
[*]() conviciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes et
[*]() archiereum.