Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca disseram. usus vivendi eidem hic fuit: primum, [*]() si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriotor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi [*]() ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat, si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel vena- [*](festo editors, Peter; frusta P; a scurra Salm.) [*](lacessiuerant editors, Peter; lacessitus erat P, Salm., Petschenig. ) [*](et om. in P.) [*](primum ut P; ut dei. by Peter.) [*](huius P. )

p.236
batur. dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam [*]() operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit, fronte semper pari et laetus ad omnia, erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas.

Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat, de Re Publica libros Platonis legens. Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de Officiis Ciceronis et de Re Publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat, et Horatium, legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille credebat. post lectionem operam palaestrae aut sphaeristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat, atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque [*](permultam Krauss, Peter2; post multam P. )

p.238
una hora prope maneret, biberet etiam frigidam Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium, egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova deinde mulsum, atque his refectus, aliquando prandium inibat aliquando cibum usque ad cenam differebat, prandit tamen saepius, ususque est Hadriani tetrapharmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam.

Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistularum semper dedit, ita ut ab epistulis, a [*]() libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam, si stare per valetudinem non possent, sederent, relegentibus cuncta librariis et iis qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet si quid esset addendum, sed ex eius sententia qui disertior habebatur. post epistulas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est locutus, neque umquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ulpianum, ex assessore semper suo causa iustitiae singularis, cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit. Vergilium autem Platonem poetarum vocabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo [*](a ins. by Jordan and Peter2; om. in P, )

p.240
larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum. Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit.

Iniuriam nulli umquam amicorum comi- tumve fecit nec magistris quidem aut principibus officiorum, praefectis autem semper detulit, adserens eum qui mereatur iniuriam pati ab imperatore damnandum esse, non dimittendum. si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit, Gratias tibi agit res publica, eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, impendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam, et operis quas ratio fabricae requirebat. aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas esse dicens ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id quod provinciales dedissent. aurum negotiatorum et coronarium Romae remisit.