Alexander Severus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Condemnationes perraras 4 esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit, vectigalia civitatibus ad [*](quod sentiebant Peter, Jordan; consentiebant P1; consentiebat P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355. ) [*](idque in factum P.) [*](obicerent et ins. by Peter; om. in P. ) [*](perraras Peter; erraras P1; naras P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355. )
pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit, oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit. ius conferendi actiones, [*]() quod impurus ille sustulerat, hic omnibus reddidit, mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos esse passus est. pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur. praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros esse retinendos [*]() atque ditandos. cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent, illi continuo [*](hic empta Salm., Peter; uicem pia P.) [*](conferre rationes P, Peter.) [*](retinendos Cornelissen, Peter2; redimendos P, Peter.1 )
Causas militum contra tribunos sic audivit ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret. de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit, et per eos quos nemo nosset hoc agebat, [*]() cum diceret omnes praeda corrumpi posse. servos suos semper cum servili veste habuit, libertos cum ingenuorum. eunuchos de ministerio suo abiecit et uxori ut servos servire iussit, et cum Heliogabalus manicipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi balneas feminarum, cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisse! Heliogabalus, hic illis et veteres sustulit dignitates. idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris sed vix a feminis nobilibus, qui de eo fumos [*]() vendiderat et a quodam [*](octo minutulis Mommsen; octominutalis P, Peter.) [*](unumquemque P.) [*](agebat Editor; ageret P; agere Peter.) [*](fumos P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355; fumus P1; fumum Peter. )
Provincias legatorias praesidales1 plurimas fecit, proconsulares ex senatus voluntate ordinavit. balnea mixta Romae exhiberi prohibuit, quod quidem iam ante prohibitum Heliogabalus fieri permiserat. lenonum vectigal et meretricum et exsoletorum in sacrum aerarium inferri vetuit, sed sumptibus publicis ad instaurationem theatri, Circi, Amphitheatri, Stadii deputavit. habuit in animo ut exsoletos vetaret, quod postea Philippus fecit, sed veritus est ne prohibens publicum dedecus in privatas cupiditates converteret, cum homines inlicita magis prohibita poscant furore iactati, bracariorum, linteonum, vitrariorum, peilionum, claustrariorum, argentariorum, aurificum et [*](praesidales P corr., acc. to Mommsen, ibid.; praesidiales P1, Peter. )