Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum, quod Marcus per verecundiam primo recusavit, postea tamen recepit, profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed hoc [*]() quoque Marcus delatum nomen repudiavit, quod postea recepit, patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam [*](Suggested by Peter in note; et prope inuitus ac uolens (nolens P corr.) P, Peter; et prope non inuitus ac uolens Novak. ) [*]( hoc P corr., om. by P 1. )

p.156
distulit, medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit, ad eum misit Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam proficisci, ad proconsulem scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret. Inter haec liberales causas ita munivit ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem nomine imposito, per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret, testationes inde ferret, atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit.

Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. [*]() neque quisquam principum amplius senatui detulit, in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, 1This sentence Peter 1, following Dirksen, transposed to precede senatum --- dedit. [*](M. Ceionius Civica Barbarus, consul 157, a brother of L. Aelius Caesar. ) [*](i.e., of Asia. Verus met her at Ephesus; Ver., vii. 7. ) [*](The officials in charge of the public treasury, kept in the Temple of Saturn. )

p.158
quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis senatoribus verum [*]() pauperibus sine crimine dignitates tribunicias aediliciasque concessit, nec quemquam in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet [*]() nec pateretur equites Romanos talibus interesse causis, semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit, comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia nisi consul dixisset nihil vos moramur patres conscripti senatum. appellationibus a consule factis iudicem dedit. Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria [*]() vel propter lasciviam [*](So Novak; senatibus uel pauperibus s. c. senatoribus P; equitibus uel pauperibus senatoribus Peter 2, incorrectly (cf. Mommsen, RSt. II 3, p. 941, 2).) [*](prodiret P.) [*](Plattoria Jordan (cf. Savigny, Opp. Misc. II, 330); Laetoria P, Peter. )
p.160
vel propter dementiam darentur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.