tanta in imperatorio participatu1 modestia. existimationis autem tantam curam habuit ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et heredidates delatas reddens proximis aliquando respuerit. denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus ut eius cotidie amor cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit, bonorum maternorum partem Ummidio [*]() Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit. Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum [*](participatum P; principatu Peter, following B principatum. ) [*](Ummidio Borghesi; Mummio P, Peter. 1Cf. Pius, xii. 5-6. )
p.150
dixit, atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere tuncque primum Romanum imperium duos Angustos habere coepit, cum imperium sibi relictum
[*]() cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen recepit, et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque suam Lucillam fratri despondit. ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt, actis igitur quae agenda fuerant in senatu pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et ceteris pro rata. Hadriani autem sepulchro corpus patris intulerunt magnifico exsequiarum officio, mox iustitio secuto publice quoque funeris expeditus est ordo. et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere.
Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Manilius, sui temporis mimographus, cavillando impune perstringeret, funebre munus patri dederunt. [*]() dabat [*](So Mommsen; habere coepit lictum P; habere coepit lictum (lictum cum alio participasset perhaps a fragment of a marginal comment) Peter. ) [*]( This sentence Peter removed, as introduced from the margin of vii. 10. )
p.152
se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans, sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem gravissimam peperit, quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et praesentia temperarunt. fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologaesus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. imminebat etiam Britannicum bellum, et Chatti in Germaniam ac Raetiam inruperant. et adversus Britannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra Chattos Aufidius Victorinus. ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romae remansit, quod res urbanae imperatoris praesentiam postularent. et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus, sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam
p.154
Romam rediit audita Veri transmissione, statim reddidit. et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratris sed perinvitus ac nolens
[*]() ferret, denique omnia quae ad bellum erant necessaria Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit.