Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessit adposita falsis delatoribus nota. delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit, de alimentis publicis multa prudenter invenit, curatores multis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates, a senatu dedit. Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omnique frumentariae rei consuluit, gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. vias [*]() etiam urbis atque itinera [*]() diligentissime curavit. rei frumentariae graviter providit. Datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat. Hispanis exhaustis [*]() Italica adlectione contra Traiani quoque [*]() praecepta verecunde consuluit, leges [*](uineas P 1; al' uias P corr.) [*](itinera Jordan, Novak; itinerum P, Peter.) [*](exhausti P.) [*](Thus Ellis; contra tranique p. P 1; Traianique P corr.; contra iniqua p, Petschenig; Peter assumes a lacuna after contra. )

p.162
etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, utque senatores peregrini quartam partem in Italia possiderent, dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. ius autem magis vetus restituit quam novum fecit, habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito.

Cum populo autem non aliter egit quam est actum sub civitate libera, fuitque per omnia moderantissimus in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis fecitque ex malis bonos, ex bonis optimos, moderate etiam cavillationes nonnullorum ferens. nam cum quendam Vetrasinum famae detestandae honorem petentem moneret, ut se ab opinionibus populi vindicaret, et ille contra respondisset multos, qui secum in arena pugnassent, se praetores videre, patienter tulit, ac ne in quemquam facile vindicaret, praetorem,

p.164
qui quaedam pessime egerat, non abdicare se praetura iussit, sed collegae iuris dictionem mandavit, fisco in causis compendii numquam iudicans favit. sane, quamvis esset constans, erat etiam verecundus. Posteaquam autem e Syria victor rediit frater, patris patriae nomen ambobus decretum est, cum se Marcus absente Vero erga omnes senatores atque homines moderatissime gessisset, corona praeterea civica oblata est ambobus; petiitque Lucius ut secum Marcus triumpharet. petiit praeterea Lucius ut filii Marci Caesares appellarentur. sed Marcus tanta fuit moderatione ut, cum [*]() simul triumphasset, tamen post mortem Lucii tantum Germanicum se vocaret, quod sibi bello proprio pepererat, in triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secum vexerunt, ita tamen ut et puellas virgines veherent. ludos etiam ob triumphum decretos spectaverunt habitu triumphali. inter cetera pietatis eius haec quoque moderatio praedicanda est: funambulis post puerum lapsum culcitas subici iussit, unde hodieque rete [*]() praetenditur. Dum Parthicum bellum geritur, natum est Marcomannicum, quod diu eorum qui aderant arte suspensum est, ut finito iam Orientali bello Marco- [*](cum om. in P.) [*](recte P 1; al' rete P corr. )
p.166
mannicum agi posset, et cum famis tempore populo insinuasset de bello, fratre post quinquennium reverso in senatu egit, ambos necessarios dicens bello