Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensione sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. [*](Hirschfeld (Wien. Stud., III, p. 116) would insert ex procuratoriis before praetorias.) [*](in omitted in P. )

p.190
absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. iusserat enim ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhibere nonis [*]() diebus. de amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus, sed haec omnia per epistolas suas purgavit. idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis, lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium, sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae [*]() summovit. fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit.

Erat mos iste Antonino ut omnia crimina minore supplicio quam legibus plecti solent puniret, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui [*](nonis Salm.; non uotis P.) [*](pelosiae P; Pelusiaca Novak. )

p.192
cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens ut ab eo audirentur qui pro populo iudicaret, aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit, infinitos ex gentibus in Romano solo conlocavit, fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata cum siti laborarent. Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in Oriente; atque imperatorem se appellavit, [*]() ut quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. alii dicunt ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec in eius affectus saevit. [*]() sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per