Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. et cum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub aure tubere septennem amisit, quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios [*]() actibus [*](Thus Peter with Lipsius; consolatusque etiam medicos P.)

p.184
publicis reddidit, et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur. Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit, armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos, omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam [*](Probably the Ludi Capitolini, held on 15 October. ) [*](Germanicus' name had been similarly inserted in this song after his death; see Tac, Ann., ii. 82. ) [*](See c. xiii. 3. ) [*](The name given to the slaves who volunteered for military service after the defeat at Cannae in the Second Punic War; see Livy, xxii. 57, 11, and Festus, p. 370. ) [*](The district east of southern Dalmatia; it is now the southern portion of the kingdom of Serbia. ) [*](The Diogmitai were the military police maintained by the Greek cities. They were also called upon to perform military service—the suppression of brigands—in 368; see Amm. Marc, xxvii. 9, 6. ) [*](These new legions were named Legio II Pia and Legio )
p.186

provincialibus reddidit. gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni Varistae Hermunduri et Quadi Suebi Sarmatae Lacringes et Buri hi aliique [*]() cum Victualis Osi Bessi Cobotes Roxolani Bastarnae Alani Peucini Costoboci. imminebat et Parthicum bellum et Britannicum. magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit, denique sententia illius praecipua semper haec fuit: Aequius est ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur, sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam graviter carpebatur, sed male loquentibus [*]() vel sermone vel litteris respondebat. et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt, quibus omnibus statuas in foro Ulpio conlocavit, quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet et [*]() Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit quam omnia bella finiret, provincias ex procon- [*](Some name is lost in these words: Petschenig suggests Hariique.) [*](loquentum P (P corr. adds dictis); loquentibus (or loquentum uel sermoni) Peter. ) [*]( et omitted in P. )

p.188
sularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut [*]() praetorias pro belli necessitate fecit, res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. compositae res et in [*]() Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant, filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit et eum ante tempus consulem designavit.