Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

aerarium publicum, relicto3 ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est. Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus est caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque [*](So P, which Lessing restores; rebellasset sub eodem in oriente atque appellasset Peter.) [*](nec eius affectus seui P; restored by Peter from Av. Cass. vii. 5.) [*](relecto P. )

p.194
eius humari iussit. Maecianum etiam, socium [*]() Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit, nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus est. in conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare, simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius [*]() pollueretur imperium, eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti. ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omne [*]() contionum genus, contra quos edictum gravissimum misit, seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos, denique noluit Antiochiam videre cum Syriam peteret, nam nec Cyrrhum voluit videre, ex qua erat Cassius, postea tamen Antiochiam vidit, fuit Alexandriae clementer cum his agens. [*]()

Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum. omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit, apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus [*](socium suggested by Peter for filium of P, which is certainly wrong; see c. xxvi. 11; Av. Cass., vii. 4.) [*](ne nece eius Peter, following Madvig.) [*](omne Peter 1; omnium P, Peter.2) [*](This sentence, which precedes postea vidit in P, was transposed by Cas. )

p.196
stadiis [*]() templis locis. [*]() et eum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit, petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit, novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae, divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est. Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non occidi iussit, deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte. filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi [*](stadiis Peter with Salm.; studiis P, which Mommsen defends.) [*](locis P (by error ocis Peter 2, from which Mommsen conj. oecis, and Novak, odeis). )
p.198
potestatem haberent commendati amitae marito. doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere.