Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Aiunt quidam, quod et veri simile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non esse de eo natum sed de adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt: Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, eum longa aegritudine laboraret, viro de amore confessam. quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret atque ita cum viro concumberet. quod cum esset factum, solutum quidem amorem, natum vero Commodum gladiatorem esse, non principem, qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatores imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur. quod quidem veri simile ex eo habetur quod tam sancti principis filius iis moribus fuit quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum [*]() ac scelerum conluvione concretus. multi autem ferunt Commodum omnino ex adulterio [*]() natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias elegisse. de qua cum diceretur Antonino Marco, [*](So Peter with Madvig; desacrata P; de sacratis P corr. ) [*](decorum P.) [*](adultero P, but cf. c. xix. 1 (see Lessing Lex.). )

p.180
ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur si uxorem dimittimus, reddamus et dotem. dos autem quid habebatur? [*]() imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat. Tantum sane valet boni principis vita sanctitas tranquillitas pietas ut eius famam nullius proximi decoloret invidia, denique Antonino, cum suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis; deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis, vos vita et clementia tales esse cupere qualis fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam. [*]() et quidem haec breviter et congeste.

Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum est et inlatum maiorum sepulchris, divini [*]() inde honores decreti, dein cum gratias ageret senatui quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua fuisse, quibus superati sunt Parthi, addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicam amoto eo qui [*](So Petschenig with P; dos autem quid habebatur nisi imperium edd. with P corr.) [*](reueratori uita P.) [*](in, following diuini, deleted by P corr.; inde Peter. )

p.182
remissior videbatur, nec aliter senatus accepit quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere quod Verus excessisset vita. omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit, erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur. Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum filia eius Augusta esset et Augustae filia, sed has nuptias et Faustina et ipsa quae dabatur invitae habuerunt.