Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit, speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum [*]() nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. Pannonias ergo, Marcomannis Sarmatis Vandalis simul etiam Quadis exstinctis, servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo triumphavit. cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et crystallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam seri eam et aura tam, gemmas quin etiam, quas multas in repositorio sanctiore Hadriani reppererat, et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere, nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit [*](quanto P. )

p.176
empta vel reddidit. tunc viris clarioribus permisit ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia exhiberent, in munere autem publico tam magnanimus fuit ut centum leones una missione [*]() simul exhiberet et sagittis interfectos. [*]()

Cum igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo anno imperii sui, sexagensimo et primo vitae, diem ultimum clausit, tantusque illius amor eo die regii funeris [*]() claruit ut nemo illum plangendum censuerit, certis omnibus quod ab diis commodatus ad deos redisset, denique, priusquam funus conderetur, ut plerique dicunt, quod numquam antea factum fuerat neque postea, senatus populusque non divisis locis sed in una sede propitium deum dixit. Hic sane vir tantus et talis ac diis vita et morte coniunctus filium Commodum dereliquit; qui, si felix fuisset, filium non reliquisset, et parum sane fuit quod illi honores divinos omnis aetas omnis sexus omnis condicio ac dignitas dedit, nisi quod etiam sacrilegus iudicatus est qui eius imaginem in sua domo non habuit, qui per fortunam vel potuit habere vel debuit, denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates. nec defuerunt homines qui somniis eum multa prae- [*](unam missionem P; una in missione Peter.) [*](So P; Peter, foll. Mommsen, interfecit eos.) [*](So P; regii funeris removed by Peter, eo by Jordan. )

p.178
dixisse augurantes futura et vera concinuerunt. unde etiam templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia quae aede sacrata [*]() decrevit antiquitas.