Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus. Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus. Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent, [*]() mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum [*]() plurimis honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit. nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit. [*]() 1Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter. [*](displicer et P, but cf. c. xvi. 4.) [*](cum P 1; uel eum P corr. ) [*](Cassius desciuit probably from margin of c. xxiv. 5. ) [*](In 169 at Altinum in Venetia; see Ver., ix. 10-11. )

p.172

Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus ut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et quidem [*]() scelestum atque impurum cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. quo quidem tempore sedente imperator filio [*]() ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit. Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simplicitatis calidaeque veritatis, [*]() qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut iis qui praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore vel institutis mentis pravae vel moribus, erat enim ipse tantae tranquillitatis ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat, nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. quod quidem apparet ex eo quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium. [*](et Commodum quidem P, Bitschofsky; Commodum removed by Jordan.) [*](So Peter; sine imperator filio P. ) [*](So Peter; simulatis callidae seueritatis P. )

p.174