Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Germanico imperatores, tantus autem terror belli Marcomannici fuit [*]() ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit retardatusque a [*]() bellica profectione sit. celebravit et Romano ritu lectisternia per septem dies. tanta autem pestilentia fuit ut vehiculis cadavera sint exportata sarracisque. tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt ne quis villae adfabricaretur [*]() sepulchrum, quod hodieque servatur. et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus statuas conlocavit, tantaque clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet efferri [*]() et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in Campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum [*](fuit P corr., om. by P 1. ) [*]( a om. in P. ) [*]( Thus Madvig and Petschenig; uelle abfricaretur P; ne quis ubi uellet fabricaretur s. Novak. ) [*]( efferi Jordan; et eo ferri P 1; ferri et eo ferri P 1 corr. )

p.168
finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret.

Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus. nec parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque venissent, nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt. Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos eum qui erat creatus dicebant, quam id nostris placuisset imperatoribus. Lucius tamen invitus profectus est, cum plerique ad legatos imperatorum mitterent defectionis veniam postulantes, et Lucius quidem, quod amissus esset praefectus praetorio Furius Victorinus, atque [*]() pars exercitus interisset, redeundum esse censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole premerentur, instandum esse ducebat. denique transcensis Alpibus longius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. placuit autem urgente Lucio, ut prae- [*](utque P. ) [*](See note to c. xiii. 1. )

p.170
missis ad senatum litteris Lucius Romam rediret. via quoque 1, postquam iter ingressi sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus periit.