Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
  2. ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
  3. non quae ventoso conducta sub aggere texit,
  4. vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,
  5. quorum nemo queat patriam monstrare parentis;
  6. ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius
  7. gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem
  8. facundum invenies: solet hic defendere causas
  9. nobilis indocti; veniet de plebe togata
  10. qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
  11. hinc[*](hinc conj. by Weidner and confirmed by GU: PΨ have hic.) petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
  12. custodes aquilas, armis industrius. at tu
  13. nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae:
  14. nullo quippe alio vineis discrimine quam quod
  15. illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
  16. Dic mihi, Teucrorum proles: animalia muta
  17. quis generosa putet nisi fortia? nempe volucrem
  18. sic laudamus equum, facili cui plurima palma
  19. fervet et exultat rauco victoria circo;
  20. nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius