Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
  2. hos ante effigies maiorum pone tuorum,
  3. praecedant ipsas illi te consule virgas.
  4. prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
  5. iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
  6. agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
  7. Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
  8. civis et egregius patriae contingis ovanti,
  9. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  10. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  11. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  12. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
  13. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  14. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  15. levibus et siccae lambentibus ora lucernae
  16. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  17. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
  18. et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
  19. His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
  20. Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam