Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis,
  2. sed venale pecus Coryphaei posteritas et
  3. Hirpini, si rara iugo victoria sedit;
  4. nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
  5. umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
  6. exiguis, trito ducunt epiraedia collo
  7. segnipedes dignique molam versare nepotes,
  8. ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da,
  9. quod possim titulis incidere praeter honores
  10. quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
  11. Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum
  12. tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
  13. rarus enim ferme sensus communis in illa
  14. fortuna, sed te censeri laude tuorum,
  15. Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae
  16. laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,
  17. ne conlapsa ruant subductis tecta columnis,
  18. stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
  19. esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
  20. integer; ambiguae si quando citabere testis