Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ecce alius quanto porrexit murmure panem
  2. vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
  3. quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
  4. sed tener et niveus mollique siligine fictus
  5. servatur domino, dextram cohibere memento,
  6. salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
  7. inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
  8. ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
  9. impleri panisque tui novisse colorem?’
  10. ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  11. coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
  12. Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
  13. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
  14. Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
  15. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  16. asparagis qua despiciat convivia cauda,
  17. dum venit excelsi manibus sublata ministri.
  18. set tibi dimidio constrictus cammarus ovo
  19. ponitur exigua feralis cena patella.
  20. ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui