Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
  2. quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
  3. Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
  4. frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
  5. non eadem vobis poni modo vina querebar:
  6. vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor
  7. Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
  8. et cui per mediam nolis occurrere noctem,
  9. clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
  10. flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
  11. quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
  12. et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
  13. frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
  14. respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
  15. pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
  16. digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
  17. quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
  18. quippe indignatur veteri parere clienti,
  19. quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
  20. maxima quaeque domus servis est plena superbis.