Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
  2. lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
  3. canna Micipsarum prora subvexit acuta,
  4. propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
  5. quod tutos etiam facit a serpentibus atris. [*](This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34).)
  6. Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
  7. Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
  8. et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
  9. retibus adsiduis penitus scrutante macello
  10. proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
  11. instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
  12. quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
  13. Virroni muraena datur, quae maxima venit
  14. gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
  15. dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
  16. contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
  17. vos anguilla manet longae cognata colubrae,
  18. aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
  19. vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
  20. et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.