Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. saltantem spectes et chironomunta volanti
  2. cultello, donec peragat dictata magistri
  3. omnia; nec minimo sane discrimine refert,
  4. quo gestu lepores et quo gallina secetur.
  5. duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
  6. et ponere foris, si quid temptaveris umquam
  7. hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
  8. Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
  9. pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
  10. perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
  11. non audent homines perfusa dicere laena.
  12. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
  13. et melior fatis donaret homuncio, quantus,
  14. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
  15. ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis
  16. ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,
  17. vos estis fratres, dominus tamen et domini rex
  18. si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula
  19. luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
  20. iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.