Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
  2. in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
  3. gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
  4. adferri minimasque nuces assemque rogatum,
  5. ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
  6. Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
  7. boletus domino, set quales Claudius edit
  8. ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
  9. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
  10. poma dari, quorum solo pascaris odore,
  11. qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
  12. credere quae possis subrepta sororibus Afris:
  13. tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
  14. qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli
  15. discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
  16. Forsitan inpensae Virronem parcere credas,
  17. hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
  18. quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
  19. si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
  20. cogaris pressoque diu stridere molari.