Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
  2. cuius erant mores qualis facundia, mite
  3. ingenium, maria ac terras populosque regenti
  4. quis comes utilior, si clade et peste sub illa
  5. saevitiam damnare et honestum adferre liceret
  6. consilium? sed quid violentius aure tyranni,
  7. cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
  8. vere locuturi fatum pendebat amici?
  9. illa igitur numquam derexit bracchia contra
  10. torrentem, nec civis erat qui libera posset
  11. verba animi proferre et vitam inpendere vero.
  12. sic multas hiemes atque octogensima vidit
  13. solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
  14. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
  15. cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
  16. et domini gladiis tam festinata; sed olim
  17. prodigio par est in nobilitate senectus,
  18. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  19. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
  20. figebat Numidas Albana nudus harena