Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. venator, quis enim iam non intellegat artes
  2. patricias? quis priscum illud miratur acumen.
  3. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  4. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  5. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
  6. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  7. Montani quoque venter adest abdomine tardus,
  8. et matutino sudans Crispinus amomo
  9. quantum vix redolent duo funera, saevior illo
  10. Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
  11. et qui vulturibus servabat viscera Dacis
  12. Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
  13. et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
  14. qui numquam visae flagrabat amore puellae,
  15. grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
  16. caecus adulator, dirusque a ponte satelles
  17. dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
  18. blandaque devexae iactaret basia raedae.
  19. nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
  20. in laevum conversus, at illi dextra iacebat