Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
  2. obstitit intranti miratrix turba parumper,
  3. ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
  4. exclusi spectant admissa obsonia patres.
  5. itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,
  6. ‘privatis maiora focis, genialis agatur
  7. iste dies, propera stomachum laxare sagina[*](saginam PS: saginis Ψ Vind.),
  8. et tua servatum consume in saecula rhombum.
  9. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  10. surgebant cristae; nihil est quod credere de se
  11. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  12. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  13. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  14. in quorum facie miserae magnaeque sedebat
  15. pallor amicitiae, primus clamante Liburno
  16. currite, iam sedit rapta properabat abolla
  17. Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
  18. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  19. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
  20. temporibus diris, tractanda putabat inermi