Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
  2. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  3. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  4. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,
  5. et quibus illorum poterant ignoscere manes,
  6. quorum corporibus vescebantur? melius nos
  7. Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
  8. pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
  9. Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
  10. nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
  11. Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
  12. de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
  13. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
  14. virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
  15. tale quid excusat: Maeotide saevior ara
  16. Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
  17. inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
  18. digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
  19. aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
  20. inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo