Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
- aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
- expectare focos, contenta cadavere crudo.
- Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
- quem summa caeli raptum de parte Prometheus
- donavit terris; elemento gratulor, et te
- exultare reor. sed qui mordere cadaver
- sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
- nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
- prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
- qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
- per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
- Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
- produxere animas, sed res diversa, sed illic
- fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
- extremi, longae dira obsidionis egestas:
- huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
- exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
- post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
- cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis