Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- arma coegerunt tam detestabile monstrum
- audere? anne aliam terra Memphitide sicca
- invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
- qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
- Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
- hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
- parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
- et brevibus pictae remis incumbere testae.
- nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
- supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
- et similes ira atque fames, mollissima corda
- humano generi dare se natura fatetur,
- quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
- plorare ergo iubet causam dicentis amici
- squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
- circumscriptorem, cuius manantia fletu
- ora puellares faciunt incerta capilli.
- naturae imperio gemimus, cum funus adultae
- virginis occurrit vel terra clauditur infans
- et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus