Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
  2. turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
  3. quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
  4. sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
  5. nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
  6. intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae
  7. lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
  8. maxima debetur puero reverentia, siquid
  9. turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
  10. sed peccaturo obstet tibi filius infans.
  11. nam siquid dignum censoris fecerit ira
  12. quandoque et similem tibi se non corpore tantum
  13. nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
  14. omnia deterius tua per vestigia peccet,
  15. corripies nimirum et castigabis acerbo
  16. clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
  17. unde tibi frontem libertatemque parentis,
  18. cum facias peiora senex vacuumque cerebro
  19. iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
  20. Hospite venturo cessabit nemo tuorum.