Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
  2. tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
  3. uritur ardenti duo propter lintea ferro?
  4. quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
  5. quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
  6. rusticus expectas ut non sit adultera Largae
  7. filia, quae numquam maternos dicere moechos
  8. tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
  9. ut non terdecies respiret? conscia matri
  10. virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
  11. implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
  12. sic natura iubet: velocius et citius nos
  13. corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
  14. cum subeant animos auctoribus, unus et alter
  15. forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
  16. et meliore luto finxit praecordia Titan,
  17. sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
  18. et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
  19. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
  20. una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui