Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
  2. arida cum tota descendat aranea tela;
  3. hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
  4. vox domini furit instantis virgamque tenentis.
  5. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
  6. atria displiceant oculis venientis amici,
  7. ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
  8. semodio scobis haec emendat servulus unus:
  9. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  10. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  11. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
  12. si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,
  13. utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
  14. plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
  15. moribus instituas. serpente ciconia pullos
  16. nutrit et inventa per devia rura lacerta:
  17. illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
  18. vultur iumento et canibus crucibusque relictis
  19. ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
  20. hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se