Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quantum Socratici ceperunt ante penates;
  2. numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,
  3. acribus exemplis videor te eludere? misce
  4. ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
  5. bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,
  6. haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
  7. sume duos equites, fac tertia quadringenta
  8. si nondum inplevi gremium, si panditur ultra,
  9. nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
  10. sufficient animo nec divitiae Narcissi,
  11. indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
  12. paruit imperiis uxorem occidere iussus.
  1. Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
  2. Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
  3. pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;
  4. effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
  5. dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
  6. atque vetus Thebe centum iacet obruta portis,
  7. illic aeluros[*](aeluros Brod.: illic caeruleos Ψ.), hic piscem fluminis, illic
  8. oppida tota canem venerantur, nemo Dianam,