Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
  2. o sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortis
  3. numina! lanatis animalibus abstinet omnis
  4. mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
  5. carnibus humanis vesci licet, attonito cum
  6. tale super cenam facinus narraret Vlixes
  7. Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
  8. moverat ut mendax aretalogus. ‘in mare nemo
  9. hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi,
  10. fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?
  11. nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
  12. Cyaneis plenos et tempestatibus utres
  13. crediderim aut tenui percussum verbere Circes
  14. et cum remigibus grunnisse Elpenora portis.
  15. tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’
  16. sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
  17. de Corcyraea temetum duxerat urna.
  18. solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;
  19. Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco[*](iunco Bob.AU: iunpo P: iunio Ψ.)
  20. gesta super calidae referemus moenia Copti,