Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. frigida sufficient velantes inguina panni
  2. exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
  3. dum rogat et picta se tempestate tuetur.
  4. Tantis parta malis cura maiore metuque
  5. servantur: misera est magni custodia census,
  6. dispositis praedives amis vigilare cohortem
  7. servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
  8. electro signisque suis Phrygiaque columna
  9. atque ebore et lata testudine, dolia nudi
  10. non ardent cynici; si fregeris, altera fiet
  11. cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit.
  12. sensit Alexander, testa cum vidit in illa
  13. magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
  14. nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
  15. passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum
  16. numen habes, si sit prudentia: nos te,
  17. nos facimus, Fortuna, deam[*](The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.). Mensura tamen quae
  18. sufficiat census, siquis me consulat, edam:
  19. in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
  20. quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,