Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
  2. et quod maiorum vitia sequiturque minores[*](Büch. (1910) inserts within brackets this line found in Ψ between 14.1 and 14.2: . AG read vitio for vitia.)
  3. et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
  4. quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes,
  5. si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
  6. bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
  7. nec melius de se cuiquam sperare propinquo
  8. concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,
  9. boletum condire et eodem iure natantis
  10. mergere ficedulas didicit nebulone parente
  11. et cana monstrante gula; cum septimus annus
  12. transierit puerum, nondum omni dente renato,
  13. barbatos licet admoveas mille inde magistros,
  14. hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
  15. semper et a magna non degenerare culina.
  16. Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
  17. praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
  18. materia constare putat paribusque elementis,
  19. an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
  20. plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis