Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quot Themison aegros autumno occident uno,
  2. quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
  3. pupillos; quot longa viros exorbeat uno
  4. Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
  5. percurram citius quot villas possideat nunc
  6. quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
  7. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
  8. perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
  9. pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
  10. ipse ad conspectum cenae diducere rictum
  11. suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
  12. ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
  13. membrorum damno maior dementia, quae nec
  14. nomina servorum nec vultum agnoscit amici
  15. cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
  16. quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
  17. heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
  18. ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
  19. quod steterat multis in carcere fornicis annis.
  20. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt