Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. usque adeo gravis uxori natisque sibique,
  2. ut captatori moveat fastidia Cosso,
  3. non eadem vini atque cibi torpente palato
  4. gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
  5. coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
  6. et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
  7. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  8. canities? quid quod merito suspecta libido est
  9. quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
  10. nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
  11. sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
  12. et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
  13. quid refert, magni sedeat qua parte theatri
  14. qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
  15. concentus? clamore opus est, ut sentiat auris
  16. quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
  17. Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
  18. febre calet sola, circumsilit agmine facto
  19. morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
  20. promptius expediam quot amaverit Opapia moechos,