Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. funera natorum, rogus aspiciendus amatae
  2. coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
  3. haec data poena diu viventibus, ut renovata
  4. semper clade domus multis in luctibus inque
  5. perpetuo maerore et nigra veste senescant.
  6. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
  7. exemplum vitae fuit a cornice secundae,
  8. felix nimirum, qui tot per saecula mortem
  9. distulit atque suos iam dextra conputat annos,
  10. quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper
  11. attendas quantum de legibus ipse queratur
  12. fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
  13. Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
  14. quisquis adest socius[*](socius P: socio Ψ and Housman.), cur haec in tempora duret
  15. quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
  16. haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
  17. atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.
  18. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
  19. Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
  20. portante ac reliquis fratrum cervicibus inter