Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Oportet enim, inquit, dicere dimidiatum librum, non dimidium, et dimidiatam fabulam, non dimidiam. Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non dimidiatum sed dimidium, [*](sed dimidium, added by Skutsch.) sextarium fusum dicendum
est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non dimidiatum recepisse dicemus, sed dimidium.At si , inquit, argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,dimidiatum eum esse dicere scyphum debeo, non dimidium, argenti autem, quod in eo scypho inest, dimidium meum esse, non dimidiatum ;
disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit,
et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:
sicuti pars quae deest ei vaso non dimidiata dicenda est, sed dimidia.
- Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum,
Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed explicat, summa haec est: dimidiatum est quasi dismediatum et in partis duas pares divisum,
dimidiatum ergo nisi ipsum quod divisum est dici haut convenit;
dimidium vero est, non quod ipsum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.
Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est dimidium dicis.
Itaque Lucilius eadem secutus:
et alio loco:
- Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus,
- Quidni? et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat,
- Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.
Iam in vicesimo manifestius dimidiam horam dicere studiose fugit, sed pro dimidia dimidium ponit in hisce versibus:
Nam cum obvium proximumque esset dicere:
- Tempestate sua atque eodem uno tempore, et horae
- Dimidio et tribus confectis dumtaxat—eandem
- Ad quartam.
dimidia et tribus confectis, vigilate atque attente verbum non probum vitavit.