Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Bibacem ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego; bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur.
Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.
Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur:
- Nón mammosa, nón annosa, nón bibosa, nón procax.
Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est.
HERMIPPUS hoc scriptum reliquit, Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam
Platonemque audire solitum.Atque is, inquit, Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum.
Is Callistratus Athenis orator in republica fuit quos illi δημαγωγούς appellant.
Visum est paulum devertere experirique an digna auditio tanto properantium studio foret.
Venit, inquit, atque audit Callistratum nobilem illam τὴν περὶ Ὠρωποῦ δίκην dicentem, atque ita motus et demultus [*](For demulctus from demulceo.) et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.
Dimidium librum legi aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.
DIMIDIUM librum legi aut dimidiam fabulam audivi, vel quid aliud huiuscemodi, male ac vitiose dici existumat Varro.