Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: Itane, inquit, magister, dehonestum tibi

deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?

Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.

Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:

  1. Ó qui néscit uti
  2. Plús negoti habét quam cum est negótium in negótio.
  3. Nám cui quod agat ínstitutumst, nil nisi [*](nil nisi, Hertz; in illis, δ; in illo, y.) negótium,
  4. Íd agit, id [*](id added by Ribbeck.) studét, ibi mentem atque ánimum delectát suum,
  5. Ó in ótio animus néscit quid velit. [*](quid agat, quid velit, Dziotzko.)
  6. Hóc idem est; em néque domi nunc nós nec militiaé ,
  7. Ímus , hinc illuc, cum illuc véntum est, ire illínc lubet,
  8. Í errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.

Hoc ibi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem: Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse praeterpropter et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent? Petimus igitur dicas, quoniam de Enniano iam verbo quaeritur, qu sit remotus [*](renotus, Hosius; motus, ω; ignotus, Hertz.) huiusce versus sensus:

  1. Í errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.

Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, et abiens: Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant. Atque ita omnes, relicta ibi quaestione verbi, consurreximus.