Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.

CELEBRANTUR duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis.

Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem [*](qui quidem, Lion; quidem, Q; quid, Z; qui, γ.) eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:

  1. Τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον
  2. Ἤλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη.

Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσος adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi:

  1. Cum semihiulco savio
  2. Meo puellum savior
  3. Dulcemque florem spiritus
  4. Duco ex aperto tramite,
  5. Anima male [*](male suggested by Hosius (cf. Hor. S. i. 4. 66); mea, Hertz.) aegra et saucia
  6. Cucurrit ad labeas ,
  7. Rictuinque in oris pervium
  8. Et labra pueri mollia,
  9. Rimata itineri transitus,
  10. Ut transiliret, nititur.
  11. Tum si morae quid
  12. Fuisset in coetu osculi,
  13. Amoris igni percita
  14. Transisset et me linqueret
  15. Et mira prorsum res foret,
  16. Ut fierem ad me [*](fierem and ad me transposed by L. Müller.) mortuus,
  17. Ad puerum ut [*](ut added by Scaliger; at puerulo intus suggested by Hosius.) intus viverem.