Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, [*](necessaria praeterpropter supplied by Skutsch.) eum interrogavit quid significaret verbum praeterpropter.

Atque ille amicus: Non , inquit, hoc verbum est, sed multorum quos loquentis id audias;

quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est, ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi [*](unaque ibi supplied by Hosius.) sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:

Quaerimus, inquit, quod honore quaestionis minime dignum est.

Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum [*](in horninur doctorum supplied by Carrio.) notius.