Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. obsidet adversa tentoria Thessala classe
  2. impatiens, pugnaeque datur non ulla[*](ulla M 2 N, nulla M ) potestas.
  3. noctes atque dies vastis mare fluetibus inter
  4. perfurit, expediant donec Iunonia sese
  5. consilia atque aliquem bello ferat anxia finem
  6. At Minyae tanti reputantes ultima belli
  7. urgent[*](Urguent etiam V exhibet ) et precibus cuncti fremituque fatigant
  8. Aesoniden. quid se[*](quid se Bon. 1, quidese V | clausos T 1 Bon. 2, clausas V ) externa pro virgine clausos
  9. obiciat, quidve illa pati discrimina cogat?
  10. respiceret pluresque animas maioraque[*](maioraque M, maiora V ) fata
  11. tot comitum, qui non furiis[*](furiis V, furtis Heinsius | amore Bon 2, more V ) nec amore nefando
  12. per freta, sed sola sese virtute sequantur.
  13. an vero ut thalamis raptisque indulgeat unus
  14. coniugiis? id tempus enim. sat vellera Grais,
  15. et posse oblata componere virgine bellum.
  16. quemque suas sinat ire domos, nec Mart.cruento
  17. Europam[*](Europam M, Euroram V ) atque Asiam prima haec committat Erinys.
  18. namque datum hoc fatis trepidus supplexque canebat
  19. Mopsus, ut in seros irent magis ista[*](ista T Bon. 2, ipsa V ) nepotes
  20. atque alius lueret tam dira incendia raptor.