Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. coniugio atque iterum sponsae flammatus amore.
  2. iamque alii clipeos et tela trabalia dextris
  3. expediunt, armant[*](armant M 2, amant V | picis unguine Bon. 1, pici sanguine V ) alii picis unguine flammas;
  4. impatiens tremit hasta morae, nec longius inter,
  5. quam quod tela vetet, superest mare. vocibus urgent
  6. interea et pedibus pulsant tabulata frementes.
  7. Cum subitas videre rates vibrataque flammis
  8. aequora, non una Minyae formidine surgunt,
  9. primus et in puppem deserta virgine ductor
  10. prosilit et summa galeam rapit[*](rapit M, rapat V ) altus ab hasta;
  11. ense simul clipeoque micat; nec cetera pubes
  12. segnius adreptis in litore constitit armis.
  13. at tibi quae scelerum facies, Medea, tuorum?
  14. quisve pudor Colchos iterum fratremque videnti
  15. quidquid et abscisum vasto iam tuta profundo
  16. credideras? ergo infausto sese occulit antro,
  17. non aliud quam certa mori, seu carus Iason
  18. seu frater Graia victus cecidisset ab hasta.
  19. Haud ita sed summo segnis sedet[*](sedet M 2, sed V ) aethere Iuno
  20. p.193
  21. aut sinit extrema Minyas decernere pugna,