Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- quin omnes alii[*](alii Bon. 2, alti VM | populusque Bentley, sed cf. V 405 ) pariter populique patresque
- mecum adsunt. magni virgo ne regia Solis
- Haemonii thalamos adeas despecta mariti,
- tot decuit coiisse[*](coiisse Bon. 2, coire V | fulgere M 2, fulgurae V ) rates, tot fulgere taedas.'
- Dixerat atque orans iterum ventosque virosque
- perque ratis supplex et remigis ---
- vexilla magistris.[*](duo hemistichia excidisse vidit Leo; iam antea suppleverat Sudhaus per... remigis ipse recentis transtra ruit panditque novis vexilla magistris, quod comprobatur Stat. Theb. V 403 sqq. )
- illi autem intorquent truncis frondentibus[*](frondentibus M, frondibus V ) undam,
- quaeque die fuerat[*](fuerat M, furat V ) raptim formata sub uno
- et tantum deiecta suis a montibus[*](a montibus M, amontibur V ) arbor
- (quid dolor et veterum potuit non ira virorum?)
- haud longis iam distat aquis, sequiturque volantem
- barbara Palladiam puppem ratis, ostia done
- Danubii viridemque[*](uiridemque M, uirilegemque V ) vident ante ostia Peucen
- ultimaque adgnoscunt Argoi cornua mali.
- tum vero clamorem omnes inimicaque tollunt
- gaudia, tum gravior remis fragor, ut procul Argo
- visa viris, unamque petunt rostra omnia puppem.
- princeps navalem nodosi roboris uncum
- arripit et longa Styrus prospectat ab unda
p.192